

Epistola Canonica B. Jacobi*
Caput 3: Versus 5
Et magna exaltat.[ID.]Praemia, si impetus dirigentis bene eam gubernat; si male, sibi suisque magnam perditionem exaltat, unde Salomon:Mors et vita in manibus linguae[Prov. 18.]. Vitam exaltat, si bene docet Ecclesiam; mortem si male. Agitur namque contra illos qui, et vita et scientia destituti, docere praesumebant. Magna ergo exaltat lingua quae caeterorum verba et sensus despiciens, singulariter se sapientiem jactat et facundam. Contra quod:Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes.Ecce quantus ignis.Sic et lingua incontinens magnam materiam bonorum operum perire facit, itaque, cum fere sit impossibile vitari peccatum linguae etiam a perfectis, non quivis debet appetere magisterium.